HIBERNIA vel HYBERNIA

HIBERNIA vel HYBERNIA
HIBERNIA, vel HYBERNIA
Orpheo, Aristot. et Claud. de 4. Cons. Honor. Carm. 8. v. 33. Ierna l. 2. in 1. Cons. Stilich. Carm. 22. v. 251.
Munivit Stilicho totam cum Scotus Iernen Iuv. Sat. 2. l. 1. v. 160. et P. Melae l. 3. Iuverna, Diod. Sic. Iris, Ptol. Britannia min. Eustath. Vernia et Bernia, incolis Erin et Gwydhill, Britannis Yverdhon, Anglis Irish, Ireland, etc. vulgo Irlandia dicta. Vet. opinio Annalium Hiberniae est, id nomen vel ab Hiberto seu Ebero Hispaniensi flum. vel ab Ibero Rege Hispanorum secundo fuisse iam olim traductum. Alii ab hieme ibi satis diuturna: Nonnulli a voce Hier, i. e. Occidens, Angliae enim Scotiaeque Occidentalisest, denominatam reg. volunt. Antiquitatum medii aevi sctiptores huic etiam ins. nomen Scotiae imposuêrunt: cum duplicem fuisle Scotiam constet, maiorem et minorem: Hibernia maioris, ea veto Btitanniae pars quae a nonnullis Albania, iam Scotia communiter appellatur, minoris nomine signata est. Imo sunt, qui Scotiae nomen cum Scotiis hinc in Britanniam penetrâsle volunt. Post Britanniam insularum maxima, Camden. alii tamen vix 120. milliartia in longit, 60. in latitudinem patere aiunt: Collateralem habet magnam Britauniam ab Or. Oceanum ab Occid. Ab Aquilonari parte, trium dierum velifico cursu Borealium insulaturm maxima Islandia iacet. Inaequalis, aquosa, paludosa et silvestris Hibernia est, interim gleba, praepingui, ubetique frugum proventu felix. Pecore montes, nemora feris abundant: pascuis tamen quam frugibus, gramine quam grano fecundior est. unde greges ne crepent, a pabulo tam laeto abigi habent necesse. Melle et lacte dives. Fluminibus egregiis scinditur, et rigatur, quorum praecipuus tum cutsus spatio, tum piscium copiâ, Sinnenus appellatur. Lacus quoque plurimos habet. Falcones, accipitres, et nisos prae allis regionisbus copiose producit. Peculiari naturae privilegio, venenosis omnibus caret, quod idem de Orcadibus, Garnsean, agro Toletano in Hisp. Ins. Melita, et aliis referunt: cuius tei causa, ut apud Hispanos S. Hildefonso, apud Melitenses nauftagio B. Pauli, ita hîc S. Patricio a superstitiosis tributur; qui etiam Purgatorium eius in Ins. quadam Occidentalis Hiberniae partis ostendunt, variisque extollunt visionibus, nihil singulate in eo se agnoscere poste, modeste fatente P. Carve, scriptote Pontificio, Ann. Hibern. Lignum, quod Insulae saltus suppeditant, a tineis araneisque immune, in palatiorum opera tignaria expetitur, ut in Westmonasteriensi, in Anglia, et Hagiensi in Hollandia factum. Terrae motus hîc numquam. Vix semel in anno tonitru auditur. Sed quod dulcissimas quoque hinc Varronis animulas apes exsultare iubeat Solin. c. 22. qui insuper pulverem et lapides insulae aliorsum translatos illis perniciem asterre scribit, magnopere in regionem hanc iniutius est: ubique enim illa magna apum vis, etiam in locis silvestribus, ubi antra arborumque cava mellifluo suo succo replent. Prope Armacham prro lacus dicitut stagnare, cuius fando infixa pettica, post aliquot menses, illâ parte, quae in terra haesit, inferrum, alterâ, quae aquae fuit immetla, in lapidem indutescit. Sed et hoc Hibetnia habet, quod advenae istuc venientes plerumque dysenteria corripiantur: unde frequens hîc Tithymalus tuberosus Hibernicus, incolis Mabinhoy, quem si quis ibi secum gestat, vim solutivam non levem statim experitur. Baudr. Hibernia ins. est ampla Europae, in Oceano Occid. prope Angliam et ad eius Occas. sed multo minor ipsa. Vide infra. Protenditur a Sept. in Mer. vixque 30. milliar. Anglicis separatur ab Anglia seu a Wallia Merid. mari Verginio, 15. autem a Scotia Australi. Hanc antiquissimis temporibus Reguli indigenae multipartito tenuêre, quorum facile potentissimus Dermitius, Munhatdi fil. ob multa saeve facta regno exturbatus Richardum Penbrochiae Comitem, generum sibi et auxiliatorem ascivit. Cui cum in Hibetnia bellanti res pulchte procedetent, Henricus II. Augl. Rex cum edicto revocatum coegit ius omue acspem principatus in se transcribere: Et ipse magnis cum copiis in Hiberniam advectus, Regulorum alios vi, alios pollicendo petmovit, suum ut Imperium agnoscerent A. C. 1171. Sed, quae erat simplicitas saeculi, creditum est firmando iuri futurum, si Ponnficiis Rom. auctoritas accederet: qui ne verba quidem gratis concedere solitus, dominium Hiberniae Anglis Regibus donavit, sed ita, ut feudum eslet Ecclesiae, ac tributum ei persolveret, quod secuti postea Reges pendere abnuêrunt, hoc colore, quod regni Anglici Proceres onus illud numquam approbaslent. Henricus VIII. contempto Domini nomine, augustius vocabulum Hibernioe Regis primus aslumpsit, sibique cum dedit honorem, quem Matia, ipsius filia a Pontifice accipere postea maluit, Sed quamquam Hibernia, quâ cultior moribus, rectores legesque ex Anglia pati paulatim didicit; mansit tamen aliis in partibus, quas silvae ac plaudes abscondunt, libetratis amor, quo nomine vocabatur omnium fere, quae vetita alibi, licentia. Clara inter ceteras Onealum familia, Ultoniae sibi principatum, mox et Hiberniae totius ausa est ascribere. Crevêre his spiritus, Anglis inter Eboraceses et Lancastrios feraliter dissidentibus. Sed Conum, eius gentis heredem, Hent. VIII. pacate severequeve regnans, compulit eiurato Onealis vocabulo, ac dignitate, in Comitis Tironi nomen transire. Huius fil. nothum Matthaeum, Ioh. secundum leges Cono natum se ferens, interemit: sed Marthaei sil. Hugo, Tironi Comitatum et quae Conus possedetat, Ioh. dum rebellat, perempto et bonis in fiscum redactis, Elisabethae beneficio accepit, certis sub legibus, quae nocendi potestatem in posterum acciderent. Vir bello ingens et quibusvis par negotiis sidem Reginae praestitit, donec A. C. 1588. disiectâ nobilissimâ classe Hispani Duces Hibernicum in litus eiecti, arcanis illum colloquiis, ad recuperandum ius Onealum incitavêre: Unde turbae A. C. 1595. ortae satis diuttirnae, quas felicitas Elisabethae sopivit, non ita tamen, ut non ad nostram aetatem eius reliquiae Angliae Reges exercuerint: inprimis ab A. C. 1645. usque ad A. C. 1649. donec totâ Ins. ferro flammaque ab Anglis vastatâ, maior incolarum parsin Virginiam Americae Sept. regionem translata est. Bello hodierno, a Vilhelmo III. M. Britanniae Rege postquam pertinaciter Iacobo II. Regis socero eius adhaesisser, post acte ad fluv. Boyne proelium, feliciter fortiterqueve regnum subactum est, haud pridem. Dividitur Hibernia vel ex motibus incolarum in Silvestrem, cuius incolae incultius vivunt, ae legibus teneri tecusant: ac Politam seu Anglo-Hibernicam the English Pale, in qua legum Auglicarum potestatem sanctam habent, et iudiciis se sistunt: vel ex situ et veu. Rectorum numero in quatuor partes, sub quibus sunt triginta tres Commitatus seu regiunculae, Momoniam nempe ad Austr. Lageniam ad Ort. Conaciam ad Occ. et Ultoniam ad Sept. quibus Becmannus quintam addit, Mediam Meth, in Meditullio Ins. sitam, ex Camdeno descr. Hiberine. In Momonia regione, Mounster, sunt Comitatus Limericensis, de Limerick, Kertiensis, de Kerry, Corcagiensis, de Cork, Waterfordiensis, de Waterford, Desmoniensis, de Desmond, et Typerariensis seu S. Crucis, de Typerari seu Holy Cross. In Lagenia regione, Leinster, sunt Comitatus Midia Orientalis, d'East Meath, Midia Occidentalis, de West Meath, Kilkenniensis, de Kilkenny, Caterloghensis, de Caterlogh, Comitatus Regis, Kings Coumis, Comitatus Reginae, Queenes Countie, Kildariensis, de Kildare, Vexfordiensis, de Vexford, et Dubliniensis, de Dublin. In Connacia regione, Connaught, sunt Comitatus Clarae, de Clare, Galwaiensis, de Galway, Maii, de Maio, Slegi, de Slego, Letrimensis, de Letrim, Roscomensis, de Roscomen, et Longfordiensis, de Longford. In Ultonia regione, Ulster, sunt Comitatus Dungaliae sive Tyrconellensis de Donghal, aut Tyrconell, Tyronensis sup. Upper Tyrone, Tyronensis inf. Nether Tyrone, Fermanaghensis, de Fermanagh, Cavanensis, de Cavan, Calranensis, de Colrane, Monaghanus, de Monaghan, Antrimensis, d'Antrim, Dunesis, de Downe, Luthensis, de Louth, et Armachanus, d'Armagh. Est autem Hibernia multo minor Anglia; extenditurque a Sept. in Mer. 250. mill. pasl. sed ab Ortu in Occas. non excedit 120. mill. pasl. ubi magis lata. Alluiturque ab Occ. mati Occiduo, a Sept. mari Deucaledonio, et Mer. Virginio mati, Totius regni praecipua urbs est Dublinum, Dublin, ubi Academia et Proregis, qui Conservator quoque et Iustitiarius dicitur, sedes, in ora Orientali ins. Pop. Hiberni, Gall. les Irlandois, Germ. die Irren, vel Irlander eximiâ plerunqueve corpotis specie, sed vindictae cupidi, insulsi, et furaces: potro ad otium, blaspemias, et seditiones proni. Unde Hent. III. Regulum Hiberniae compescere, necesse habuit A. C. 1230. eosdem Robetto Brussio adhaerentes infestos sensit Eduardus II. A. C. 1314. Richardus dein II. eosdem quatuor Regulis captis aegre coercuit, A. C. 1394. Henticus VII: novam rebellionem, auctote Richardo simone Sacerdote Oxoniensi, obortam, caesis 4000. oppressit A. C. 1488. Elizabetha inprimis turbis Hibernicis exercita, per Ioh. Perrotum et Henr. Sidneium A. C. 1567. per Arturm Graium A. C. 1578. rebelles, a Pontifice Hispaniaeque Rege fotos, fortiter repressit, ut non repetam turbas ab Hugone retro memorato motas, Catervm fidem Christianam in ins. plantavit S. Patricius, circa A. C. 450. quae purius aliquandiu hîc quam in aliis Europae partibus, conservata est. Namque in sede Archiepiscopali Atmachana usque ad Betnardi Aet. 7. Praesules, alii habent, 15. uxorati ac literati praesedêre, qui a Pontifice Rom. ordinari noluêrunt: et circa A. C. 1118. Clericus quidam in Hibernia Berengarii sententiam fortiter defendit. Praeterito sec. magnus ibi eorum numerus, qui Latinos sequuntur ritus unde seditionum ansa. Nunc vero coetus, istiusmodi infrequentiores, inprimis a quo magnum illud Hiberniae lumen Iacobus Uslerius Archiep. Atmachanus voce scriptoque veritatem felicissime sleruit. Vide praeter iam dictos Richard. Stanihutst. Hist. Hibern. Botterum, Magin. Thuan. et Hug. Grot. Hist. Christ. Becmann. Hist. Orbisterr. Geogr. et Civ. Alios, Silvestrum inprimis Gyrald. e quo de moribus incolarum, et stupendis naturae in hac Ins. operibus, nonnulla descripsit Abr. Ortel. in Theatr. Orbisterr.
Urbes Hiberniae insulae (olim 50.) Episcopales.
Achada, Episcopal. Connaciae, sub Archiep. Tuamensi, Achonry Waraeo, semidnura. Alachda, Episcopal. Connaciae, sub cod. Archiep. T. Kili-alla, eidem. Ardacha, Episcopal. Ultoniae, sub Archiep. Armachano, Ardagh. * Armacha, Archiepiscopal. Ultoniae, Armagh. Atlona, Atlone, in Connacia. * Cassilia, Archiepiscopal. Momoniae, Cashel. Clocherium, Clogher, Ultoniae. * Clona, Episcopal. Momoniae, sub Archiep. Cassiliensi, Cloney. Clonfertum, Episcopal. Connaciae, sub Archiep. Tuamensi, Clonefert. Cluanum, Kiloom, Lageniae. connertum, Episcopal. Ultoniae, sub Archiep. Armachano Connor. * Corcagia, Corck. Momoniae. * Derae, Episcopal. Ultoniae, sub Archiep. Armachano, Derry. Drogheda, Droghdagh, in Ultonia. Dromora, Episcopal. Ultoniae, sub Archiep. Armachano, Dromore. * Duacum, Kilmacogh Waraeo, aliis Galway, Connaciae. * Dublinum, olim Eblana, Dublin, Lageniae. * Dumbrosa, Connaciae. * Duncheranum, olim Ivernis, emporium Momoniae, Dunkeren. * Dundalcum, Episcopal. Ultoniae, sub Archiep. Armachano, Dundalk. * Dungallum, Comitatus Ultoniae, Donegall. * Dunum, Downe, Ultoniae. Emelia, Erneley, vel Awn, Momoniae. Fernum, Episcopal. Lageniae, sub Archiep. Dublinensi, Fernes. Glandelacum, Glandilaugh, Lageniae. Kilmora, Episcopal. Ultoniae, sub Archiep. Armachano, Kilmorne. Kilchennium, Episcopal. et Academia, Lageniae, sub Archiep. Dublinensi, Kiloenny. * Kildaria, Kildare, Lageniae. * Kilmalocum, Episcopal. Momoniae, sub Archiep. cassiliensi, Kilmalock. * Laglinum, Leighlin, Lageniae. * Limericum, et Lumbricum, Limerick. Momoniae. Lismora, Episcopal. Momoniae, sub Archiep. Cassiliae, Lismore Media, Comitatus, Methe, sedes Ep. Navan. * Olfinum, Episcopal. Connaciae, sub Archiep. Tuamensi, aliis Helfenia, Elphen. Osseria, Ossery, Lageniae. Rapotum, Robogh, Ultoniae. Roscomia, Roscomen, Connaciae. * Rossa, Episcopal. Momoniae, sub Archiep. Cassiliensi, Rosie. Rupes Fergusii, Knockfergus, in Ultonia. Tuama, Toam, Connaciae. * Waterfordia, olim Manapia, Episcopal. Momoniae, sub Archiep. Cassiliensi, Watersord. Vexfordia, Vexford in Lagenia. Sed notandum ex his urbibus Achadam. Alachdam, Clocherium, Clonfertum. Cluanum. Connertum, Dumbrosam, Emeliam, Glandelacum, Osseriam, Raporum, et Tuamam esse tantum minuta opdidula et castra a plurimis annis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”